Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXII

DE DAMNO DATO A BESTIIS GROSSIS IN PRATIS ALICUIUS (1)

Item statutum est, quod si bos, vaccha, iumentum, mulus, vel mula intraverit, et damnum dederit in aliquo (2)alieno prato, postquam prata erunt bannita quousque fenum erit seccatum et deportatum, solvat bannum de die f.I. et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, et de nocte f.V.pro qualibet (3) ipsarum bestiarum.Asinum, et asina f.I. de die et de nocte f.IIII. et totidem pro emenda, et si studiose custodirentur solvat bannum (4) et emendas duplicatas.

1) Nella stampa è scritto "alienis pratis".

2) Nella stampa manca "aliquo".

3) Nela stampa c'è "vice".

4) Nella stampa è scritto "banna".