Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXIII

DE DAMNO DATO A BESTIIS MINUTIS IN ALIENIS (1) MESSIBUS

Item quilibet hircus, aries montonus, et qualibet ovis, capra inventus, inventa in aliena messe, solvat bannum de die denariorum IIII. et de nocte denariorum VI. et totidem pro emenda et plus si plus esset damnum usque (2) f.X. et si essent a decem bestiis supra, solvat bannum pro tropato videlicet (3) de die f.III. et de nocte f.V. et totidem pro emenda, et si essent plures pastores sive tropoati in simul quilibet pastor, sive tropatum solvat bannum, et emendam pro suo tropato, de die f.II. et de nocte f.V. et tantum pro emenda, et plus si damnum esset plus, et si ibi custodirentur omnia suprascripta banna, et emendam duplicentur.

1) Nella stampa è scritto "alicuius".

2) Nella stampa c'è "in".

3) Nella stampa è scritto "uz".