Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXIV

DE DAMNO DATO A BESTIIS MIKNUTIS IN ALIENIS VINEIS (1) AB HIRCIS ET CAPRIS

Item quilibet aries, montonus, et quaelibet ovis inventus vel inventa in alienis vineis à calendis Aprilis, usque quo vineae erunt vindemiatae, solvat bannum de die denariorum VI. et de nocte f.I. et totidem pro emenda et in alio tempore anni de die denariorum IV. et de nocte denariorum VIII. et tantum pro emenda, et tantum (2) plus quantum esset damnum, et si essent a bestijs decem supra, solvat bannum pro uno tropato videlicet de die f.X. et de nocte f.XX à calendis Aprilis usque quo vineae erunt vindimiatae, et tantum pro emenda, et plus si plus esset damnum, et si essent plures pastires, sive tropati simul solvat bannum pro qualibet f.V. de die, et de nocte f.X. et tantum pro emenda, et si ibi studiose custodirentur omnia suprascripta banna, et emendas duplicentur, et (3) quilibet hircus, et capra solvat bannum de die f.II. et de nocte f.V. et totidem pro emenda, et plus si damnum esset plus, et hoc à calendis Aprilis usque quo vineae fuerunt (4) vindimiatae et pro alio tempore denariorum VI. de die, et de nocte f.I. pro qualibet, et totidem pro emenda.

1) Nella stampa c'è "et".

2) Nella stampa manca "tantum".

3) Nella stampa c'è "pro".

4) Nella stampa è scritto "fuerint".