Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXV

DE DAMNO DATO IN ALIENIS PRATIS A BESTIIS MINUTIS

Item quilibet hircus, aries montonus, et quaelibet ovis, capra inventus, vel inventa in alienis pratis bannitis, solvat bannum de die den.IIII. et de nocte den.VI. usque in X, et tantum pro emenda, et si essent a X superius solvat bannum pro uno tropato videlicet (1) de die f.IV. et de nocte f.V. et totidem pro emenda, et si esset (2) plures pastores sive tropati in simul, quilibet pastor sive tropatum solvat bannum, et emendam pro suo tropato, ut supra (3), et si ibi custodiretur (4) omnia suprascripta banna, et emendam duplicentur.

1) Nella stampa è scritto "uz".

2) Nella stampa è scritto "essent".

3) Nella stampa è scritto "superius".

4) Nella stampa è scritto "custodirentur".