Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXVI

DE DAMNO DATO IN ALIENIS MESSIBUS (1)

Item quilibet porcus, vel porca, inventus vel inventa in aliena messe, solvat bannum de die denar.VI. et de nocte f.I. pro qualibet vice et totidem pro emenda, et plus si plus (2) esset damnum, et si essent à X porcis superius solvat bannum pro uno grege scilicet f.III. de die, et de nocte f.VI. et tantum pro emendaet plus si plus esset damnum, et praedicta banna et emendas sint à calendis Iunij usque quo messes erunt metitae, et ammassatae de die et de nocte banna et emendas duplicentur, in alio vero tempore, solvat bannum de die den.IIII.et de nocte den.VIII et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum.

1) Nella stampa c'è "à porcis".

2) Nella stampa manca "si plus".