Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXVII

DE DAMNO DATO IN ALIENIS PRATIS A PORCIS

Item quilibet porcus, vel porca inventus, vel inventa in alieno prato, in toto anno, solvat bannum de die denar.IIII. et de nocte duplum et si rumaret denar.VI. et sic (1) tantum pro emenda, et plus tantum (2) quantum esset damnum et si essent à VI porcus superius, solvat bannum pro uno grege, scilicet f.II. et si rumaret f.III. de die, et de nocte duplum, et tantum pro emenda, et plus si plus esset damnum, et praedicta banna sunt tempore quo prata non sunt bannita, et postquam sunt bannita sit bannum et emendam in tertia parte (3) plus, et quilibet porcus, vel porca inventus in alienam aream (4), solvat bannum denar.VIII et totidem pro emenda.

1) Nella stampa manca "sic".

2) Nella stampa è scritto "tamen".

3) Nella stampa è scritto "tertiam partem".

4) Nella stampa è scritto "aliena area".