Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXVIII

DE DAMNO DATO IN ALIENIS VINEIS A PORCIS, ET CANIBUS

Item quilibet porcus, vel porca, inventus vel inventa in alienis vineis à calendis Martij usque quo vineae erunt vindimiatae, solvat bannum de die f.I. et de nocte f.II. et totidem pro emenda, et si esset grex solvat de die f.V. et de nocte f.X. et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, porcus vero, et porca, inventus, et inventa in alienis vineis, postquam vineae erunt vindimiatae usque ad calendis Martij solvat bannum denar.VIII. de die, et de nocte f.I. et tantum pro emenda, et si esset grex solvat bannum de die f.III. et de nocte duplum, et si plures greges similiter solvat quilibet grex pro bano, et emenda ut superius continetur.Canis vero, et catulus qui intraverit in alienam vineam à calendis Augusti usque quo vineae erunt vindimiatae solvat bannum de die f.II.et de nocte f.IIII. et totidem pro emenda.