Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXIX

DE DAMNO DATO A PORCIS, ET A BESTIIS MINUTIS IN ALIENIS CASTAGNETIS

Item, quod porci non intrent in castagnetis à die qua bannita erunt castagnata, usquequo collecta erunt, sub pena pro qualibet grege0 f.V. pro quolibet porco, et porca, usque in sex denarios, et totidem pro emenda, si vero quis voluerit tenere mazamet (1) suum porcum, vel porcam unum vel plures in suo proprio castagneto tenere possit cum bono custode et si intraverit, vel offenderit in (2) castagneto solvat bannum duplum et emendam .Oves quoque montoni, vel arietes seu capre, vel becchi non intrent in praedicta castagneta sicut ordinatum est supra, sub praedicta banna et emendas, et si quis studiose custodierit in eis, solvat bannum, et emendam duplicatam (3).

1) Nella stampa è scritto "manualem"".

2) Nella stampa c'è "alieno".

3) Nella stampa è scritto "emendas duplicatas".