Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXX

DE DAMNO DATO IN ALIENO CASTAGNETO A BESTIIS GROSSIS

Item si aliqua bestia grossa intraverit in aliquod castagnetum (1), in toto posse Carij postquam castagneta erunt bannita, quousque erunt collectae castaneae, in ipso castagneto, solvat bannum, et emendam secundum quod est ordinatum in capitulo de pratis.

1) Nella stampa è scritto "aliquo castagneto".