Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXI

DE BESTIIS INVENTIS IN SUO DAMNUM NON PERCUTIENDIS

Item si quis in suo damnum, aliquas bestias sine custode inveneruit debeat inde expellere sine eo quod ipsas percutiat, et si invenerit cuius sint, vel cognoverit, possit eas accusare, et si non cognoverit ipsas, nec sciverit cuius sint, liceat ei dictas bestias ducere domum suam, et tenere quousque sibi fuerit solutum de emenda, et Domino, et Communi dictum bannum, et si ipsas reddiderit postquam domum duxerit, quod dominus bestiae, vel bestia solvere debuisset.