Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXIV

QUOD CUILIBET CAPITI DOMUS CREDATUR DE SUO DAMNO CUM IURAMENTO USQUE IN F.XX

Item, quod cuilibet Domino, sive capiti domus, vel eius filio, sive masnengo, vel pedissequae de damno dato domino suo, credatur cum iuramento suo, usque in f.XX. de damno sibi dato in suis rebus, si faciente damnum invenerit in damno suo, dummodo avisaverit, vel inde quaerimoniam faciat, infra dies XX. post damnum sibi factum, et si denunciaverit quod de aliquo damno suo, sibi facto, et probaverit per filium, sive per masnengum suum, seu per unum testem fidedignum denunciato inde (1)solvi bannum f.XX. superius quaerimonia, et accusa semper valeat, et teneat cum testibus idoneis.

Item cuilibet Domino, sive capiti domus, vel filio, sive masnengo, vel pedissequae credatur sine iuramento, usque in f.X.de omni danno sibi dato in rebus suis, si facientem damnum invenerit in damno suo non obstantibus quae superius, in praesenti capitulo continetur.

1) Nella stampa c'è "valeat, et teneat, et si damnum factum esset tale, quod inde deberet".