Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXV

DE ACCUSATO INIUSTE

Item si quis accusaverit aliquem de aliquo damno, et accusatus poterit se defendere, quod accusator solvat bannum in duplo, quod accusatus solvere deberet, si se non voluisset (1) defendere, et accusator restituat expensas quas fecerit accusatus (2) defendendo.

1) Nella stampa è scritto "potuisset".

2) Nella stampa c'è "in se".