Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXVI

QUOD EXTRANEI SOLVANT IN DUPLUM (1) BANNUM, QUOD SOLVUNT HOMINES DE CARIO

Item statutum est, quod omnes extranei undecumque sint de omnibus furtis, homicidijs, percussionibus, maleficijs, iniurijs, damnis datis, et factis, indictis (2) in Cario, et finibus Carij, et de omnibus alijs, de quibus solvantur, et dantur banna, tam secundum iura, quam secundum capitula, et usantias, solvant bannum duplicatum, et emendam, quod et quam solvere unum de Cario.

1) Nella stampa è scritto "duplo".

2) Nella stampa è scritto "et dictis".