Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXVIII

DE VIIS MUTANDIS ET NON MUTANDIS

Item, quod quilibet teneatur, et debeat mantenere vias ubicumque sint, in rectitudine sui, nec aliquid facere in ipsis, quod impediat iter transeuntium (1), cognoscatur per extimatores Communis, vel per homines ad hoc ellectos, et (2) nullus possit mutare viam Communis determinatam, in banno f.V.et viam restituat, et quicumque destruxerit, vel exorbaverit, seu determinaverit vias ubicumque sint (3) liceat unicuique ire per possessionem, et terram (4) ipsius, qui viam exorbaverit, destruxerit, vel determinaverit licite, et impune, et nihilhominus teneatur viam aptare, postquam ipsi denunciatum esset per Vicecomitem, Notarium, sive Digrinum (5) Curiae, sub praedicto banno; et quod (6) quilibet teneatur ire ad praedictas vias semper quando praeconum visatum(7), vel ei denunciatum, seu praeceptum esse in banno f.I.pro qualibet vice.

1) Nella stampa c'è "et hoc".

2) Nella stampa c'è "quod".

3) Nella stampa c'è "quod".

4) Nella stampa è scritto "terminum".

5) Nella stampa è scritto " Decanum".

6) Nella stampa manca "quod".

7) Nella stampa è scritto "praeconizatum".