Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXX

DE CAUTIONE DAMNI INFERTI, ET REBUS MINANTIBUS RUINAM CONSORTI

Item si quis habuerit aliquod aedificium sicut est murus, domus, paries, maceria (1) vel aliquid (2) simile, quod minetur ruinam consorti, quod illud teneatur auferre infra terminum ei assignatum per curiam, vel bonos homines, ad hoc ellectos per ipsas partes, et consorti praestare idoneam (3) cautionem de restituendo omne damnum sine aliqua solemnitate iuris quod incurrerit, vel ei venerit ad dictam causam in banno f.60 (4).

1) Nella stampa è scritto "maxeria".

2) Nella stampa è scritto "aliquod".

3) Nella stampa c'è "securitatem, vel".