Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXI

QUOD MASSARII VIARUM TENEANTUR PRO EORUM OFFICIO INQUIRERE UBI MALE STENT VIAE

Item, (1) aestimatores Communis sint massarij viarum, vel aliqui alij ellecti ad hoc, et teneantur per officium eorum inquirere intra burgum Carij, et extra, ubi male steterint viae, vel si aliquis acceperit de Communi extra vias, et illi massarij denuncient Domino, sive Rectori qui pro tempore fuerit in Cario, et Dominus, sive Rector teneatur facere inde dari, et restitui Communi illud quod esset captum de Communi infra terminum quem statuerit in (2) ipsis massarij in banno f.X.

1) Nella stampa c'è "quod".

2) Nella stampa è scritto "eum".