Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXII

DE MANUALIBUS (1) MASNENGHIS

Item statutum est, quod (2) manuales, vel masnenghi promittunt laborare aliqui, cum propria persona, vel bobus, vel aliqua (3) alia bestia, vel stare cum aliquo, usque ad certum tempus, et noluerit laborare, vel stare, usque ad terminus statutum, et per eos steterit quin laboret (4), vel stent usque ad terminum statutum, quod tunc teneatur duplicare pretium, vel mercedem quod et quae promissum et promissa esset pro laborando vel stando, et si steterit pro illo qui eo conduxerit, vel cum quo stare debent masnenghi simili modo duplicet ei pretium, sive mercedem, et hoc teneatur Dominus sive Rector facere attendi sine libello, et alia solemnitate iuris.

1) Nella stampa c'è "et".

2) Nella stampa è scritto "quando".

3) Nella stampa manca "aliqua".

4) Nella stampa è scritto "laborarent".