Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXIV

DE FACIENDO BANNUM PER IURATORES *

Item quod in Cario semper bannitae fieri possint per Iuratores Carij cum voluntate, et consilio illorum hominum de Consilio qui pro tempore fuerint, et praesente Domino, sive Rectore Carij, salvo quod cuilibet personae licite sit impune pascere bestias suas cuiuscumque conditionis sint semper re propriae sua non obstantibus aliquibus bannitis factis sive faciendis, et ducere, et reducere per vias publicas.