Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXV

QUOD ALIQUI EXTRANEI NON PASQUENT, VEL BOSCHENT IN POSSE CARII

Item, quod aliqui extranei non pasquent in posse , et finibus Carij, sub pena, et banno de f.II. pro somata, f.III. pro carrosata, vel perticata, f.V. pro tropato, omnium caprarum et porcorum f.X. et pro qualibet bestia den.VI. et pro quolibet bove, vacca, equo, equa, mulo et mula, asino et asina f.I. et denar.VI. et totidem pro emenda quae sint Communis, et hoc intelligatur in Commune:in alijs rebus hominum solvat bannum, ut in capitulo superius scripto, quod incipit.

Item quod omnis extranei, et quilibet (1) extraneus de Cario qui non habitaverit, et steterit (2) in Cario, et posse.

1) Nella stampa c'è "sit".

2) Nella stampa manca "et steterit".