Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXVI

DE NON DEVIANDO A CURSU NATURALI AQUAS

Item quod aliquis non debeat deviare aquas à cursu naturali per aliquem locum, per quem faciat damnum alicui personae, vel vijs publicis sub paena, et banno f.V. pro qualibet vice, et totidem pro emenda, et emendet damnum per se datum alicui personae, vel Communi.