Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXVII

DE TERMINIS ERRADICATIS, VEL ERRADICANDIS ET FOSSATIS FACIENDIS INTER CONSORTES

Item statutum est, qui si quis erradicaverit, vel arrancaverit seu firatus fuerit aliquem terminum sive alio confines solvat bannum f.60. et quicumque voluerit facere fossatum (1) inter se, et vicinum, sive consortem suum debeat dimittere de versus consortem suum, et terram suam propriam (2) unum palmum, et medium (3), ultra rectam lineam in banno f.V. in qualibet vice, et totidem pro emenda consorti, et plus si plus esset damnum, et nihilominus fossatum debeat retornare ad dictam mensuram.

1) Nella stampa è scritto "fossam".

2) Nella stampa è scritto "consortem de tera sua propria".

3) Nella stampa è scritto "palmum cum dimidio".