Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXVIII

DE CAMPARIIS

Item statutum est, quod Camparij Communis Carij à mane usque ad sero omni die teneantur, et debeant stare ad custodiam camparie per posse, et finem Carij, et hoc à calendis Septembris usque ad calendas Iunij, nisi remanere per impedimentum temporis vel aliquam aliam iustam causam, et non possint stare in Burgo Carij sine licentia Domini, vel eius nuntius, vel Rectoris in banno f.II. pro qualibet vice à calendis Iunij usque ad calendas Septembris teneantur, et debeant stare in custodiam rerum campariae suae tam de die, quam de nocte, et non stare in Burgo sub pena praedicta, pro qualibet vice, et quod Camparij non possint nec debeant aliquas covas, nec ab aliqua capere (1) in toto posse Carij sub pena f.V. et ille qui ei, vel eis aliquam covam dederit solvat bannum f.V. et quilibet possit esse accusator, et habeat tertiam partem, et Camparius teneatur, et debeat facere Domino Vel Rectori Carij accusare (2) quas invenerit in hebdomada de tribus diebus in tres dies, et quod non debeant laborare sibi, vel alteri personae à calendis Madij usque ad calendas Novembris sub eodem banno pro qualibet vice, et quilibet de Cario possit esse accusator, et habeat tertiam partem (3).

1) Nella stampa è scritto "nec capere ab aliqua persona".

2) Nella stampa è scritto " accusas".

3) Nella stampa manca "et quilibet de Cario possit esse accusator, et habeat tertiam partem".