Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXIX

DE ACCUSATIONIBUS CAMPARIORUM, ET DEFENSIONIBUS ACCUSATORUM

Item statutum est, quod cuilibet Camparius credatur de accusationibus quas fecerit, et si accusatus infra terminum sibi statutum à curia legitimam fecerit defensionem absolvatur sin (1) autem solvat bannum, et emendam de quibus esset condemnatus, et si Camparius accusaverit eum falso, et hoc probaverit sive probatum fuerit Camparius solvat bannum periurij, et expensas restituat accusato in triplo, quas fecerit in se defendendo.

Item quod suprascripta capitula non preiudicent nec nocere possint (2) consuetudinibus et usantiis veteribus, et novis de quibus essent instrumenta vel usantia approbata.

1) Nella stampa è scritto "qui".

2) Nella stampa c'è "boni".