Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXX

DE NEMORE, ET REBUS FRATUM MINORUM

Item statutum est, quod aliquis non possit sive debeat incidere sive deportare ligna aliqua de nemore fratum minorum de Cario sub pena, et banno pro qualibet arbore grossa f.LX. et parva f.XX. (1) et pro carrosata, et perticata f.XX. et totidem pro emenda, et nullus debeat pasquare in dicto nemore, nec in aliqua parte loci dictorum fratrum aliquam bestiam grossam in banno f.V. pro qualibet vice, et totidem pro emenda, et pro qualibet bestia minuta f.I. et totidem pro emenda (2), et plus si plus esset damnum, et nulla persona possit sive debeat absque voluntate dictorum fratrum vel saltem unius capere in eorum iardino vel horto uvas poma aliqua vel ortalia sub pena, et banno f.V. pro quolibet, et qualibet vice, et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, et quilibet bonae famae possit esse accusator, et habeat tertiam partem banni.

1) Nella stampa c'è "pro faxe sol.5. pro somata sol.10.

2) Nella stampa manca "et pro qualibet bestia minuta f.I. et totidem pro emenda".