Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXXI

DE GUARDIIS PRIVATIS

Item statutum est, quod Dominus sive Vicecomes, vel Rector qui pro tempore fuerit in Cario possit ponere Guardias Privatas tot quot sibi placuerit de bonis hominibus de Cario bonae famae, qui iurare debeant corporaliter ad Sancta Dei Evangelia tactis scripturis bona fide accusatore omnes malefactores, et devastantes quos viderint, et invenerint (1) in toto posse Carij, et habeant tertiam partem banni, et praedictas Guardias Privatas possit ponere omni anno.

1) Nella stampa manca "et invenerint".