Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXXII

DE CAMPARIIS

Item statutum est et ordinatum, quod si aliquod damnum datum fuerit alicui personae de Cario, vel habenti possessiones in posse Carij undecumque sint in rebus suis existentibus extra burgum Carij, et in posse Carij tribus vicibus in rebus alicuius in eorum camparia, et Camparij sive unus ipsorum indicia (1) dare non poterit, si acusa per aliam persona facta non fuerit ipsi Camparii teneantur, et debeant emendare damnum personae cui datum fuerit.

1) Nella stampa è scritto "inditium".