Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXXIII

DE FURNARIIS ET DE NON INTRANDO IN EO (1)

Item statutum et ordinatum est, quod quilibet furnarius de Burgo Carij, vel qui pro tempore fuerit fornarius teneatur, et debeat sub debito iuramento numerare totum panem cuilibet personae, quae in dicti furnis decoquerit antequam ipsum panem infurnent intus furnos, et si dictus panis in toto, vel in parte perdictus fuerit furnarius teneatur, et debeat ipsum emendare domino cuius erit, si vero panem combusserit, vel modo aliquo devastaverit ipsum panem teneatur, et debeat emendaredomino cuius erit.Praeterea dictus furnarius teneatur, et debeat, vel quilibet alius qui pro tempore fuerit, praecipere cuilibet personae volenti facere panem suo loco, et tempore bonafide, et sine fraude, remoto odio, timore, amore, pretio vel aliqua causa, et si contrafacerit solvat bannum pro qualibet vice f.V. et semper emendat panem si devastaverit propter tarditatem praecepti furnarij.

Item quod furnarius non possit nec debeat calefacere furnum de suis lignis pro aliqua persona nisi calefacere dictum sub pena, et banno f.V. et teneatur capere a qualibet persona ligna sufficientia pro suo pane et non ultra sub praedicta pena.

Item, quod dictus furnarius teneatur, et debeat capere de stare panis den.I. a staris (1), et non plus, et capere den.III. Ianu.pro den.IV. a staris (2) et pro fornata den.III et obulum Ian.et non plus sub pena, et banno praedicto, et quilibet banae famae possit esse accusator, et habeat tertiam partem banni, et si quaecumque persona plus dederit ultra praedicta eidem furnario, nec fecerit, vel dederit aliquod servitium solvat bannum f.V. pro qualibet vice, et quilibet possit esse accusator, et habeat tertiam partem banni.

Item statutum, et ordinatum est, quod aliqua persona non possit, sive debeat intrare intus domum furnorum de Burgo Carij aliquod modo sine causa, nec in ipso stare, sive morari donec panis fuerit intus dictam domum, sive furnus nisi (3) furnarii, vel causa portatum ligna, et portatum (4), sive deportandi ignem, aut deportandi (5), vel deportandi panem sive infurnari, vel causa adiutorij domini, sive dominae qui, vel quae habeat panem intus dictos furnos cui domino, sive dominae, vel eius nuntio licitum sit ire, et redire, et stare in ipso furno donec decoquerit panem impune, et sine banno, et qui contra praedicta fecerit solvat bannum pro qualibet vice f.I. et quilibet bonae famae possit esse accusator, et habeat (6) tertiam partem banni.

1) Nella stampa è scritto "asten.".

2) Nella stampa è scritto "asten.".

3) Nella stampa è scritto "nominati".

4) Nella stampa è scritto "portandi".

5) Nella stampa è scritto "portandi".

6) Nella stampa è scritto "haberet".

MCCCXXXIII.Idictione prima die 12. mensis Augusti:actum in ecclesia Carii infrascripti consiliares Communis Carij ex bailia eis concessa et data à Communi, et universitate Carij praedicta statuerunt una cum Domino Franciscoto de Carretto Vicecomites (1) Carij.

Nomina Consiliariorum, et Iure sunt haec.

D. Conradus Clericus. . Andreas Mar(encus)

Rachamus de Podio. . Ioannes Chelicus

Franciscus Mo(n)catus de Cossa . Ioannes Cardini

Ioannes de Pezoli . Martinus de Meirana

Iacobus Bazavinus . Enricus Arzarellus, et

Guglielmus Briottus . Franciscus Mazucchus

Guglielmus Gossus .

1) Nella stampa è scritto "videlicet".