Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXXIV

DE NON FACIENDO PORTICUM (1)

Primo statutum, et ordinatum nemine ipsorum discrepante, quod nullus, nec aliqua persona audeat, vel praesumat facere porticum, neque sopenum aliquod alicui domui nisi faciat voltam, vel murum taliter quod aliqua lignamina ipsius dumus transeant murum

sive voltas ipsius domus, et si aliqua persona habet porticum sive sopenum in quo portico sive sopeno lignamina transeant muros domus ipsos porticos, sive sopeno audeant aptare, nec aliquod artificium inde facere cuius occasione dictos porticus det aliquod auxilium, nec inde se derruant non faceret voltam vel murum ut supra dictum est.

1) Nella stampa c'è "nisi fiat volta de muro".