Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXXVI

DE ARBORE INVENTA (1) ALIQUAM PERSONAM

Item statutum est, quod si aliqui personae fuerit incisa, vel deportata arbor domestica, vel salvatica, et dixerit se invenisse apud aliquem, vel ad domum alicuius personae, quod ille paenes quem vel ad domum cuius inventa fuerit dicta arbor teneatur ostendere unde ipsam habuit, et portaverit, et si ipse deportaverit (1) de alieno sine voluntate domini solvat bannum et emendam sicut in suprascriptis capitulis continetur, et si ostendere non poterit unde eam habuerit, et portaverit solvat tantumdem bannum, et emendam ei qui dictam arborem dixerit esse suam.

1) Nella stampa è scritto "portavit, et si ipse portaverit".