Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXXVII

DE TEXERIS CASTANEARUM, ET MAGLIOLIIS VINEARUM

Item statutum est, quod aliqua persona non debeat incidere, nisi (1) colligere teseras castanearum super alieno sine domini voluntate, et qui contrafacerit solvat bannum f.X. et tantumdem pro emenda, et hoc possit Dominus sive Rector inquirere ad suam voluntatem, et qui acceperit, vel inciderit maglioria non radicata (2) in aliqua vinea sine domini voluntate cuius esset, ut in capitulo de vitibus continetur.

1) Nella stampa è scritto "nec".

2) Nella stampa è scritto "maglorios non radicatos".