Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum LXXXVIII

DE NON INCIDENDO CASTANEAS DOMESTICAS IN COMMUNI

Item statutum est, quod nulla persona possit, vel debeat boschare, vel accipere castaneas domesticas in publico, et qui contrafecerit solvat bannum, ut in alijs capitulis continetur, et emendam Communi.