Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum IC

DE NON PLANTANDO ARBORES IUXTA ALIQUAM VINEAM

Item quod nulla persona possit, vel debeat plantare, vel allevare aliquam arborem in possessione sua iuxta vineam consorti a 10 texeis versus vineam consortis, quae preiudicent consorti ut si (1) ficus, persicus, et salices ligaritios in banno f.V. et arbores iuxta aliquam vineam, vel aream sive hortum exceptis pirris, pomis, ficubus, persicis, et salicibus ligaricijs debeat ipsas arbores auferre, vel auferri (2) facere si placuerit illi cuius erit vinea, area, sive hortus solvendo illi cuius essent arbores id, quod essent aestimates per duos bonos homines ad hoc ellectos per curiam, et id, quod costarent (3) in erradicando, vel incidendo.

1) Nella stampa è scritto "nisi".

2) Nella stampa manca "vel auferri".

3) Nella stampa è scritto "decostarent".