Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum C

DE CESIS, ET CLAUSIDIS (1) NON TENENDIS ALTIORIBUS UNA TEISA

Item, quod nullus possit facere, vel tenere aliquam clausulam, vel caesam inter ipsum et consortem, sive vicinum ubicumque sit magis altam de una teysa, et Dominus, sive Rector teneatur accusationem facere facere fieri(2) ipsas clausulas ubicumque fuerint inter consortes de una teysa tantum si inde fuerit requisitum, et hoc possit bannum imponere secundum quod ei videbitur.

1) Nella stampa è scritto "clausulis".

2) Nella stampa manca "facere fieri".