Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CI

DE NON BOSCHANDO IN ALIENO BOSCHO VIRIDO, VEL SICCO

Item statutum est, quod aliquis non boschet, vel capiat seu incidat in alieno boscho virido, vel sicco, vel in alia possessione in banno f.II. pro faxe, pro somata f.II. et pro cavallataf.V. et pro carrosata f.X. pro qualibet vice, et tantumdem pro emenda et plus si plus esset damnum, eo salvo quod quilibet possit accipere spina, carpenos, collectas, obinos et zeneveros (1) in publico, et si quis deportaverit aliquid de castaneis domesticis teneatur ostendere ubi eas acceperit (2) si à Domino vel tenente ius fuerit requisitus ut supra continetur de arboribus domesticis, et illud idem intelligatur de caeteris arboribus domesticis, vel salvaticis alicuius, et si quis scalvaverit aliquam arborem domesticam sit ad praedictas penas et banna, hoc capitulum non habet locum in nemore bannum (3) ut supra.

1) Nella stampa è scritto "zenzeveros".

2) Nella stampa manca "acceperit".

3) Nella stampa è scritto "bannito".