Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CII

DE NON CAPIENDO ALIENA MESSES, ET LEGUMINA *

Item statutum est, quod si quis acceperit de die alienam messem amassatam in campis solvat ban. f.LX. et si de nocte hoc fuerit solvat bannum fl.V. et si fuerit in area solvat bannum de die fl.IIII. et de nocte fl.VIII. et totidem semper pro emenda, et illud idem intelligatur de leguminibus si fecerit faxem, vel brancatam, et si solvere non poterit fustigetur pro banno diei, et pro banno noctis fustigetur per terra, et postea decoquatur in fronte.Si quis vero arranchaverit, vel acceperit alienam messem de die solvat bannum f.X. et de nocte f.XX. et qui acceperit usque in covas quinque solvat bannum f.II. pro qualibet vice, et de nocte solvat bannum f.V. pro qualibet vice, et à quinque covis superius solvat totum bannum quantum si acceperit de messe amassata, et semper totidem pro emenda, et qui caperet alienam messem causa faciendi bruxellos, vel legumina virida pro comedendo solvat bannum de die f.II. et de nocte f.V. et totidem pro emenda, et hoc intelligatur de maioribus XX ann.Minores vero solvant medietatem.