Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CIII

DE DAMNO DATO IN VINEIS, ET DE RAPTORIBUS (1) UVARUM

Item si quis intraverit in alienam vineam sine licentia illius cuius esset à calendis Augusti usque quo vineae essent vindimiateae solvat bannum de die f.II. si vero acceperit uvam unam vel plures solvat bannum de die f.V. et de nocte f.LX. sive acceperit uvas, sive non, et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, et si aliquis (2) caput domus acceperit uvas consortis sive (3) videlicet qui haberet vineam iuxta suam solvat bannum f.LX.

Item, quod nullus intret in toto anno in aliquas vineas sine voluntate domini cuius esset in banno f.I. pro qualibet vice, et qualibet vinea à tempore quo vineae essent vindemiatae usque ad calendas Augusti nisi quando ibunt causa putandi, vel torquendi.

Item, quod nullus capiat, vel colligat herbam in alienis vineis sine voluntate illorum cuius essent (4) vindemiatae in banno f.II pro qualibet vice, et totidem pro emenda.

Item, quod laboratores (5) non debeant intrare ad rapolandum quousque camparia in qua intraverit tota esset vindemiata in banno f.III. pro qualibet vice, et quilibet Camparius teneatur, et debeat stare, ad custodire quousque tota camparia sua erit vindemiata alioquin si contrafecerit illi qui haberent vineas vindemiatas non teneantur ei solvere campariam, et nullus Camparius debeat colligere herbam in vineis suae campariae nec in caesis, nec in vineis facere, vel accipere ligna sine voluntate et licentia domini cuius esset in banno f.V. pro qualibet vice, et totidem pro emenda.

1) Nella stampa è scritto "rapolatoribus".

2) Nella stampa è scritto "aliquod".

3) Nella stampa è scritto "sui".

4) Nella stampa c'è "à Kal.Martij usquequo vinae".

5) Nella stampa è scritto "rapolatores".