Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CV

DE DAMNO DATO IN ALIENIS PRATIS

Item statutum est, quod si quis acceperit, vel colligerit herbam in alieno prato solvat bannum de die f.V. (1) et de nocte f.XX. et totidem pro emenda, et si quis secaverit in alienum pratum causa faciendi faenum solvat bannum de die f.X. et de nocte f.XX. et totidem pro emenda pro qualibet vice, et qui faenum atodum (2), vel massatum alienum acceperit domino nesciente cuius erit solvat bannum de die f.V. et totidem pro emenda, et de nocte f.XL. et totidem pro emenda.

Item, quod aliquis faenarolius non vadat ad colligendum fenum in alieno prato sine voluntate illius cuius esset, donec fenum sit in ipso prato in banno f.III. pro qualibet vice, et pro qualibet prato, et totidem pro emenda, et nullus faenarolius cubet extra in campis, vel in pratis, nisi ubi remanere causa custodiendi faenum, vel pratum alicuius in bannof.X. et ille cuius esset pratum teneatur iurare si inde fuerit requisitus si praedictos remansit cum (3) voluntate sua.

1) Nella stampa c'è "et totidem pro emenda".

2) Nella stampa è scritto "atotatum".

3) Nella stampa è scritto "de".