Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CVI

DE ARBORIBUS DOMESTICIS NON INCIDENDIS, COMBURENDIS, VEL VASTANDIS

Item si quis inciderit, (1) arrancaverit, combuxerit, vel vastaverit alienam arborem domesticam ignorante domino cuius erit solvat bannum f.X. et emendam in duplo banni, et plus si plus esset damnum, et si eam ex toto scalvaverit solvat bannum f.V. et emendam in duplo et de ea unum ramum, vel ferlam acceperit vel inciderit solvat bannum f.II. et emendam in duplo, et toyrum ad bannum f.III. de quolibet faxe de somata f.III. et de carrosata (2) f.V. et semper emendet in duplum (3).

1) Nella stampa c'è "succiderit".

2) Nella stampa è scritto "carrucata".

3) Nella stampa è scritto "duplo".