Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CVII

DE VITIBUS INCISIS, VEL VASTATIS *

Item, si quis inciserit, vel vastaverit, seu erradicaverit alienam vitem usque in V solvat bannum f.V. pro qualibet, et à quinque vitibus usque in decem solvat bannum f.LX, et à X vitibus supra solvat bannum fl.V. et semper emendet in duplo pro ut est bannum et si non habuerit unde solvat exules à Burgo Carij, et decoquatur in fronte cum ferro calido, et à XV vitibus superius si non poterit solvere bannum et emendam solvat et perdat unum membrum de sua propria persona.