Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CVIII

DE ARBORIBUS SALVATICIS NON INCIDENDIS, VEL VASTANDIS

Item si quis inciderit, erradicaverit, succiderit, combuxerit vel vastaverit alienam arborem salvaticam nesciente domino cuius erit solvat bannum f.V. et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, et si eam ex toto scalvaverit solvat bannum f.III. et totidem pro emenda, et tantum plus quantum esset damnum, et si in ea unum toyrum, vel ramum grossum inciderit solvat bannum f.I. et totidem pro emenda, et si quis inciderit unam perticam salium in alienis salicibus solvat bannum pro qualibet f.I. sive sit parva sive grossa.