Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CIX

DE QUERQUERCIBUS (1), ET CASTANEIS NON DEVASTANDIS

Anno Domini MCCCLXVI (2), statutum, et ordinatum fuit in consilio generali consiliariorum Communis Carij praesentibus Nobili Viro Bonifacio Scarampo, et Daniele de Podio Vicario Carij auctorictatem et decretum suum interponentibus, quod si quis incisserit, vel vastaverit quercum sive castaneam fructiferam, vel allevatam solvat bannum et emendam pro ut in capitulo de arboribus domesticis continetur, et si vero non fructiferam, vel allevatam solvat bannum et emendam pro ut in capitulo de arboribus salvatici.

1) Nella stampa è scritto "querqueribus".

2) Nella stampa è scritto "MCCCLXXVI".