Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CX

DE FOLIATA FACTA IN ALIENO BOSCHO

Item, si quis fecerit aliquam foliatam super alieno, seu in boscho alicuius solvat bannum f.II. et pro faxe f.V. et pro somata et carrosata f.XX. et totidem pro emenda et tantum plus quantum esset damnum, et perdat foliatam.