Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXI

DE EO QUI OCCIDERIT, SBULAVERIT, ARROTAVERIT ALIENAM BESTIAM GROSSAM *

Item statutum est, quod si quis studiose interfecerit, vel sbulaverit, seu arrotaverit alienum bovem, equum, mulum, asinum, iumentum, vel femineum ex praedictis solvat bannum f.LX. et damnum emendet in duplo, et si aliquis vulneraverit de praedictis bestijs

vel malo modo percusserit solvat bannum f.XX. et damnum semper emendet in duplo.