Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXII

DE EODEM IN BESTIIS MINUTIS *

Item, si quis interfecerit, vel sbulaverit, vel arrotaverit alienum montonum, arietem, hyrcum, vel porcum, seu alienam ovem, capram, vel troyam sive alienum munilegum, vel munilegam solvat bannum f.V. et damnum emendet in duplo, et si aliquis vulneraverit, vel malo modo percusserit solvat bannum f.III. et totidem pro emenda, et illud idem intelligatur de canibus nisi probaverit, vel monstraverit si fuerit homo bonae famae quod hoc facerit ad sui defensionem, eo salvo, quod si aliquis invenerit alienum canem in sua vinea postquam uva inceperit maturare et nescierit cuius esse ei sit licite percutere, et occidere.