Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXIII

DE RAPIIS, ET HORTALEIS NON CAPIENDIS *

Item, si quis acceperit alienas rapas napionos in campis, hortalias in hortis nesciente domino cuius erunt solvat bannum de die f.V. et de nocte f.XX et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, et nullus intret in alienum hortum in banno f.II. et totidem pro emenda sine domini voluntate.