Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXV

DE SPIOLATORIBUS CASTANEARUM

Item, quod nullus spiolatur, vel spiolatrix ad spiolandum vadat in alienis castagnetis quousque totum erit collectum in banno f.II. pro qualibet vice, et totidem pro emenda, et quilibet homo bonae famae possit accusare et ei credatur sine iuramento.