Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXVII

DE NON COLLIGENDO HERBAM IN ALIENIS MESSIBUS, ET LEGUMINIBUS

Item, quod aliqua persona non colligat herbam, vel vicias (1), seu herbas in alienis messibus, vel alienis blavis, seu leguminibus postquam fuerit praeconizatum in banno f.I. et postquam messes inciperint covare, et ciseri, arbiliae, cisergnae, fabae, vetiae, et lintigliae inciperint florere, quilibet labolator, et labolatrix sit ad bannum pro qualibet vice f.V. et totidem pro emenda.

1) Nella stampa è scritto "vecias".