Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXVIII

DE PRATIS NOVIS, ET DE PRATIS VULFANDIS AD RESENUM, ET PASCHUM

Item, quicumque voluerit facere pratum novum, quod à calendis Martij usque ad festum S.Ioannis messonerij debeat ipsum vulfare, et ultra dictum terminum, et qui damnum dederit in dictis pratis novis vulfatis solvat bannum et emendam pro ut in capitulo de pratis continetur, et quilibet qui voluerit facere resenum in prato suo ipsum debeat vulfare infra ...... (1) postquam ipsum secaverit de ipso faenum deduxerit alias liceat unicuique in dicto prato bestia ponere, et tenere licite, et impune, et prata ubi possit dari aqua, et molie, et qui ibi damnum daret solvat bannum, et emendam pro ut in capitulis de pratis continetur.

Anno Domini MCCCLXX. indictione 3. die prima Septembris in pleno, et generali consilium consiliariorum Carij in praesentia Nobilis Viri Ambrosij de Scarampis consentientis, et auctorizantis obtentum, et obtemperatum fuit, quod illa prata, et moliae possint custodiri ad resenum, et paschum quae sunt clausa, et non alia clausa intelligantur perticata arbitrio iuratorum, vel aliter clausa arbitrio dictorum iuratorum.

1) I puntini sono nel testo.