Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXIX

DE DAMNO DATO IN ALIENIS LEGUMINIBUS

Item, si quis seminaverit arbilias, vezas, vel lupinos in terram suam pro leando dictam terram, et aliquis damnum fecerit, vel dederit in dictis leguminibus cum bestijs, vel alio modo usquequo dicta terra fuerit stratornata semel, et ultra per tres hebdomadas solvat bannum et emendam ut in capitulis de blavis, et leguminibus continetur.