Statuta, capitula sive ordinamenta communis Carij

Capitulum CXX

DE ALIENIS FRUCTIBUS NON CAPIENDIS

Item, si quis acceperit, vel colligerit de dies alienas castaneas, seu glandes, vel poma, pyra, et huiusmodi fructus nesciente domino cuius essent solvat bannum f.V. et totidem pro emenda, et plus si plus esset damnum, et si quis acceperit de praedictis fructibus qui ceciderint (1) in viam ad penam huius capituli minime teneatur, et si (2) quis aramazaverit praedictas arbores sit ad tantundem bannum, et emendam.

1) Nella stampa è scritto "cecidissent".

2) Nella stampa manca "si".